[309] EPISTOLA IX.

Clarissimo & Doctissimo Viro,

D. HENRICO GELDORPIO,

S.P.

Nos vero, GELDORPI Clarissime, de te cum publica auctoritate istinc ad nos acciendo, Academiaeque porro nostrae conciliando serios sermones non semel, conventusque inter nos & quasi comitia habuimus. Maxime postquam GODEFRIDUS THEODORI Amstelrodamus (quem discipulum tibi, imo convictorem fuisse jam olim, ex ipsius relatu accepimus) privatim nos de animi tui sententia, promptoque ac propenso juvandae rei Academicae nostrae studio, & quidem per scriptas literas, reddidit certiores. Sed quam in manu nostra haud foret, ut numerum ab illustr. Principe ac Bataviae Ordinibus praescriptum ac praefinitum in Professoribus conducendis excederemus; necessitati morem ingratijs nostris gerere, totumque hoc negotium commodiori temporis articulo reservare fuimus coacti. Et vide •συνκορημα•. Duo non amplius menses sunt, postquam ALEXANDER RATLOUS, Philosophicae Professionis munere (quod per biennium ille in Lycaeo hoc nostro sustentavit sedulo) sponte, ut videtur, abdicato missionem impetravit publicitus. Quem quidem locum nos adolescentis illius discessu vacuum factum gaudemus, ut esset quo melior doctor succederet, scilicet. Idque Reip. literariae & studiosorum, utilitatis causa maxime; quorum interest, in tantis auriculae Batavae sordibus atque imperitissimorum civium colluvie, quam plurimos tui similes novae Academiae stabiliendae praeponi. Et profecto, GELDORPI, magna nobis laetitia est, quum tibi tali viro, & cui nos uni sane, de tot popularibus tuis doctrinae nomine illustribus, quam paucissimos comparandos, neminem vero anteponendum censemus, DEUS OPT. MAX. hanc potissimum mentem immisit, ut Bataviae nostrae, cujus indigens est maxime, doctrinae tuae comitate ac gratia usui decorique esse aliquando & velles & posses. Non quod de tua rei communis ac praesertim literariae opitulandae alacritate, quisquam nostrum unquam addubitaverit: sed neque si in manu tua ea res esset, an vero ex aliena voluntate penderet, neque omnino de privato rerum tuarum statu, ante GODEFRIDI literas perlectas nobis, provisum quidpiam vel exploratum habebamus. Nunc itaque causae nihil esse arbitramur, quo minus (absque incommodo tuo quod fiat) omnibus rebus relictis, tua praesentia, hoc est, & merae & solidae eruditionis praesidio potius, quam aliorum commendatione suffultus, huc quantum potest Lugduno nostro te sistas, charteo hoc libello, & velut Academicis vadimonijs citatus ac convadatus in rem praesentem scilicet. Nam ad instrumentum publicum, & Collegij nostri Triumviralis Decretum quod attinet, id vero in hunc fasciculum conjectum una cum epistola, quam vides misissemus, si quidem nobis, non dico de voluntate (quam te ad nostram serio jam pridem conformasse merito nobis gratulamur) sed vero de facultate porro ad nos commeandi tua, & an negotium istud in integro etiamnum sit tibi, planius paullo compertiusque constitisset. Quod restat igitur, omne illud in adventum tuum (si tamen is futurus est unquam) consignatum probe sartumque ac tectum reservabimus, satis in praesenti habentes de honorario tibi, & quem locum in Academia nostra sis habiturus, Collegij nostri sententiam paucis exponere. Ea vero est hujusmodi, ut videlicet principem in Philosophiae professione ordinem & quasi familiam ducas, obtineasque in posterum, legitimus inquam atque Ordinarius interpres. proque eo munere mercedem annuam Florenorum nostratium quingentorum tibi decretam scito. Idem de viatico quoque dictum volumus; cujus nos sane tum pro dignitate tua, tum pro migrationis incommodis atque itinerum difficultate, rationem liberaliter habituros, nihil est quod dubites, doctissime GELDORPI, ejusque pretij summa a Quaestore Academico, recens advenienti vel cum repraesentatione adnumerabitur tibi. Quae si conditio placet, petimus contendimusque porro a te, ne & nostram exspectationem et spem Reipub. de adventu tuo firmissime jam olim conceptam diutius suspensam teneas, verum e vestigio velis remisque (quod aiunt) huc ad nos iter tuum, quantum potest, matures, atque acceleres. Dispice, vir clarissime, quantum incrementi novae musteaeque, & quasi herbessenti nunc primum Academiae nostrae adventu tuo sis allaturus, quantum ornamenti, imo praesidij nobis omnibus, quantum subsidij Ecclesiae, veraeque pietatis atque integratae religionis cultoribus, quantum denique tibi solidi honoris & gratiae. Nos vero votorum nostrorum, ac praesentiae tuae compotes facti & benignitati tuas plurimum debebimus, & uti alij debere in posterum velint, grata animorum significatione, omnibusque officijs tum privatis, tum publicis, lubenter utique ac merito, nostra ex parte adjuvabimus, strenueque porro ac sedulo adnitemur. Vale vir Clarissime, nec nos desiderio tui patere oblanguere diutius. Lugd. Bat. IV. Idus Febr. MDLXXXII.

Curatores Coss. oppidi Lugd.

JANUS DOUSA, Nordovix.
JAN VAN HOUT.